Apex temporibus antiquis usque ad finem Imperii Romani partis occidentalis erat lineola obliqua dextrorsum inclinata quae aliquando scribebatur, exceptis litteris i, super vocalibus productis. Tam in papyris antiquis quam in inscriptionibus ubique sparsis in imperio Romano longae ita designabantur. Tamen cum vocalis i producebatur non apice, sed littera I longiore, hoc indicabatur.

Inscriptio cum apicibus (litteris crassis indicatis):
AVGUSTÓ·SACR·
A·A·LÚCII·A·FILII · MEN·
PROCULUS·ET·IÚLIÁNUS·
P · S ·
DÉDICÁTIÓNE·DECURIÓNIBUS · ET·
AUGUSTÁLIBUS·CÉNAM·DEDÉRUNT·
Papyrus Latinus cum variis apicibus et J longis: uóbjs · uidétur · p · c · decernám[us · ut · etiam]
prólátis · rébus ijs · iúdicibus · n[ecessitas · iudicandi]
imponátur quj · intrá rérum [· agendárum · dies]
jncoháta · iudicia · non · per[egerint · nec]
defuturas · ignoro · fraudes · m[onstrósa · agentibus]
multas · aduersus · quas · exc[ogitáuimus]...
.

Usus apicis disparuit, cum vocales longae non iam a brevibus bene distingui potuerunt. Itaque omnes libri manuscripti temporum mediaevalium sine apicibus exarati sunt. Hodie vix quisquam apicibus iam utitur.

Tamen ad indicandas vōcālēs longās grammatici hodierni macris utuntur, quae idem indicant atque olim apices.

Usus hodiernus recensere

Hodie lingua Tzechica et lingua Hungarica apice utuntur eadem ratione qua Romani antiqui ad vocales longas indicandas. Etenim, hoc signum introduxit in Tzechicam saeculo XV Ioannes Hus, qui non solum theologus, sed etiam homo Latinae linguae peritissimus fuit. Lingua Hibernica quoque apice utitur hac ratione.

In aliis linguis apex praecipue ad accentum tonicum indicandum adhibetur.

In Latinitate ecclesiastica, ut in missalibus, apex accentum tonicum quoque indicat. Qua de causa apices, quamvis habeant eandem formam quam apices, praestat accentús acutós vocari.

Cum accentibus adverbialibus confundere non licet.

Bibliographia recensere

  • Birt, Th. 1882. Das antike Buchwesen in seinem Verhältnis zur Litteratur. Berolini: Herz.
  • Degrassi, A. 1957. Inscriptiones Latinae Liberae Rei Publicae. Florentiae: La Nuova Italia.
  • Hübner, E. 1892. Römische Epigraphie. In Handbuch, ed. Iw. Müller, I, ed. 2a. Monaci: Beck.
  • Ricci, S. 1898. Epigrafia Latina. Mediolani: Hoepli.
  • Sandys, J. E. 1927. Latin Epigraphy. Ed. 2a. Cantabrigiae: S. G. Campbell, University Press, 1927.