Vide etiam paginam discretivam: Apamea (discretiva)

Apamea (Syriae)
Apamea
Apamea
Situs urbis Apameae

Apamea ad Orontem fuit urbs olim praeclara, hodie ruinosa, in finibus Syriae iacens non procul a flumine Oronte. Nomen ab uxore conditoris Seleuci Nicatoris Apama accepit[1]. A primis incolis Macedonibus 'Pellam' quoque appellatam, auctor est Strabo. Ibi Seleucidae reges elephantos et equos nutriebant ceteraque ad exercitum instruendum idonea ponebant atque in primis eos homines qui ceteros artes belli docebant eo arcessebant. Collis eximie munitus erat inter flumen et paludes ita ut Caecilius Bassus a Caesare anno 46 a.C.n. secessionem faciens ibi per duos annos legionibus adversus se missis feliciter restiterit nec vinci potuerit.

Incolae noti recensere

Notae recensere

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores
Eruditio
 

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!