Antonius Musa fuit medicus et botanicus imperatoris Augusti. Anno 23 a.C.n. imperatorem graviter aegrotantem fomentis frigidis curavit; Augustus ad sanitatem restoratus simulacrum medici statuit iuxta aram privatam Aesculapii. Mox autem M. Marcellus aegrotans, Musa ad salutem restituere conato, mortuus est.

Wikidata Antonius Musa
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Musa: imago
Antonius Musa: imago
Nativitas: 63 a.C.n.; Imperium Romanum
Obitus: 14 CE; Imperium Romanum
Patria: Roma antiqua

Vide etiam paginam fere homonymam: Antonius Musa Brasavolus

Frater Antonii Musae fuit Euphorbus, medicus regis Iubae, qui una cum fratre curationem aquarum frigidarum instituit. Musa etiam de herbis scripsit, si re vera a manu eius venit libellus De herba vettonica; de hac re eruditi dubitant.

Opera aut vera aut suppositicia recensere

Fontes recensere

Bibliographia recensere

  • Antonii Musae De herba vettonica liber; Pseudoapulei herbarius; Anonymi de taxone liber; Sexti Placiti liber medicinae ex animalibus etc. edd. Ernestus Howald, Henricus E. Sigerist. Lipsiae: Teubner, 1927. (Corpus medicorum latinorum, 4).
  • The Old English Herbarium and Medicina de quadrupedibus ed. Hubertus Ioannes de Vriend. Londinii: Oxford University Press, 1984. (Early English Text Society, original series, 286.)