Antonia Caenis (nata ignoto anno, mortua anno 73 aut 74 Romae) liberta Antoniae minoris et amata Vespasiani imperatoris erat.

Monumentum Caenidi posita (CIL 12037)

Vita recensere

Caenis serva et secretaria Antoniae minoris fuit, matris Claudii imperatoris Romani. Anno 31 Antonia ei litteras dictavit, quibus Praefectus praetorio Lucius Aelius Seianus ad supplicium damnaretur[1]. Postea manumissa est et ad aulam Claudii imperatoris multa potuit. Ibi et Vespasianum cognovit et ei favebat. Postquam uxor Vespasiani Flavia Domitilla mortua est et ipse Vespasianus imperator factus est, Caenis ut uxor cum eo vixit[2], sed propter natum ignobilem ei nubere non possit. Caenis proximis annis a senatoribus pecuniis maximis accepit, ut magistratus et officia ab imperatore acciperent[3]. Quo modo et ipsa magnam fortunam adepta est: In Villa in Via Nomentana Romae vixit et nunc ipsa servos possidebat. In inscriptione ibi reperta a servis Optima Patrona nominata est[4]. Vespasiani filius Domitianus autem eam despiciebat[5]. Anno 73 aut 74 mortua est.

Fontes recensere

  • Barbara Levick, Vespasianus, Londinii 1999, pp. 102, 182, 196
  • Pat Southern, Domitian, Tragic Tyrant, Londinii 1997, pp. 4 et 10

Mythistoria recensere

Notae recensere

  1. Cassius Dio, LXV 14,2
  2. Suetonius, Divus Vespasianus 3
  3. loco citato
  4. CIL VI 12037
  5. Suetonius, Domitianus 12,3