Anselmus Marescallus (natus saeculo 13 ineunte; mortuus die fere 23 Decembris 1245) fuit filius natu quintus Guillelmi Marescalli uxorisque eius Isabellae de Clare. Fuerit successor in comitatu Penbrochiae fratris Gualteri, mortui die 24 Novembris 1245, sed ipse mortuus est ante hereditatem susceptam. In matrimonium duxerat Matildem de Bohun; mortuus est autem sine prole. Haeres terrarum quae ad comitatum Penbrochiae pertinuerunt fuit Ioanna de Monte Canisio, filia sororis Ioannae. Filius igitur Ioannae de Monte Canisio, Ademarus de Valentia, ab anno 1307 matre mortua titulum comitis Penbrochiae gessit.

Arma quae gessit Guillelmus Marescallus, comes II Penbrochiae

Anselmus laudatur in Histoire de Guillaume le Maréchal (quod opus Guillelmus frater exscribere iussit):

Li quint dels filz Ansel out non:
Molt esteit de bele façon
De cors, de vis, de chascun menbre,
Mès l'em diseit, s'il poet vivre,
Quer, eisi comme il [me re]membre,
Avenanz ert en tot afaire,
E Dex li dont a bon chief traire![1]

Notae recensere

Nexus externi recensere

Bibliographia recensere