Annales regum Israel, secundum auctorem librorum Regum, fuerint historia regni Israel quae alias res, ab hoc auctore omissas, continuerit. Vera exsistentia autem talium annalium auctor non adseverat sed suggerit: "Reliqua autem gestorum Ochoziae, quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel?" (II Reg. 1.18, itaque saepe). Auctor libri I Chronicorum, qui fere omnes res gestas Israelis e libris Regum extraxit, has citationes omittit aliosque libros amissos refert.

Bibliographia recensere