Insula Graeca Andros[1] (Graece: Άνδρος) est Cycladum insula maxima septentrionalis, magnitudine secunda.

Wikidata Andros
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 37°50′0″N 24°56′0″E
Numerus incolarum: 9 221
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Andros Regional Unit

Geographia

Superficies: 381.398 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Tenos

Tabula aut despectus

Andros: situs
Andros: situs

Situs ac natura loci recensere

Andros ab insula Euboea freto Caphereo (Στενό του Καφηρέα vel Στενό του Κάβο Ντόρο), quod est latitudine 11 chiliometrorum ac altitudine 400 metrorum, separata est. Attica in continenti Graeciae patens circiter 56 chiliometris distat. A promuntorio Steno (Ακρωτήριο Στενό), extremo insulae loco meridiano, proxima Cycladum insula nomine Tenos tantum 1.5 chiliometris abest.

Longitudo septentrionalis-australis est fere 40 chiliometrorum. Loco maximi latitudinis in insula media a promunotorio Theacio (Ακρωτήριο Θειάκι) ab occidente usque ad promuntorium Gria (Ακρωτήριο Γριά) ab oriene insulae sunt 16.7 chiliometra.

Andros maxime montuosa est oris plerumque praeruptis. Quattuor montes continui fere paribus intervallis inter se distantes ab insula austro-occidentali in boreo-orientalem patent, inter quos sunt fauces vallesque cum rivis, qui partim toto anno aqua abundent, et herbis luxuriosis. Litora non nisi in rivorum ostiis exstant.

In septentrionali insula montes Hagii Saranta (Άγιοι Σαράντα, "Sancti Quadraginta") 718 m oriuntur. Summa insulae cacumina circiter 1000 m in montibus mediis nomine Cubara-Petalum ((Κουβάρα-Πέταλο) inveniuntur. Flumen maximum 11.6 chiliometrorum est Magnus Potamos (Μεγάλος Ποταμός), qui a meridie urbis Andri in litore Paraportio (Παραλία Παραπόρτι) in mare influit.

Historia recensere

Insula initio a piratis Caribus occupata postea a Ionibus inhabitata est; iam anno 650 a.C.n. plures colonias in Chalcidica condidit, ut Stagira et Acanthum[2].

Bellis Graeco-Persicis confectis, quibus partes Persarum secuta est, insula Atheniensibus obtemperavit intra Foedus Delium[3]. Postea sub dicionem Macedonum, deinde regni Pergameni, postremo anno 133 a.C.n. Romanorum venit.

Imperium Latinum condito anno 1207 vir nobilis Venetus Marinus Dandolo insulae princeps factus est, cuius successores insulam usque ad annum 1566 contra Turcas defendere potuerunt.

A saeculo decimo tertio aut quarto in insula est quidam Arbanitarum numerus.

A saeculo undevicesimo exeunte insula in locum medium hodiernae artis Graecae profecta est.

Administratio recensere

Andros est unitas regionalis Graeciae et unicus demus huius unitatis. Ex reformatione administrativa anni 2011 pristinis demis coagmentatis Demus Andri (Δήμος Άνδρου) et Regionalis Andri unitas (Περιφερειακή Ενότητα Άνδρου) in regione Aegaeo Australi (Περιφέρεια Νότιου Αιγαίου) ex pristino Cycladum nomo creata est, cuius sedes administrativa est urbs Andros. Secundum censum anni 2001 insulae erant 10 009 incolae,[4], secundum Libellum Callicratis anni 2010 tantum 9285.[5]

Unitas popularis Numerus incolarum[6]
Andros (Άνδρος) 4027
Hydrusa (Υδρούσα) 3057
Corthium (Κόρθιο) 2201
Summa incolarum 9285

Incolae notabiles recensere

Notae recensere

  1. "Tenos et Andros": Ovidius, Metamorphoses22 7.469; "quem dicta suo de nomine tellus Andros habet"; ibidem 13.649
  2. Thucydides IV.84 et 88 et 103 et 109.3 (Sanê).
  3. Thucydides IV.42.1. Plutarchus, Pericles 11.5.
  4. Ministerium Aegaei (Neograece)
  5. Libellus Callicratis
  6. Numerus incolarum, ut invenitur in Libello Callicratis a ministerio rerum domesticarum Graeciae mense Maio anno 2010 edito (Neograece).

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere


Demi regionis Aegaei Australis

Agathonesium • Amorgos • Anaphe • Andros • Antiparos • Astypalaea • Calymnos • Carpathos • Casos • Cea • Chalce • Cimolos • Cos • Cythnos • Ios • Leros • Lipsi • Megiste • Melos • Myconos • Naxos • Nisyros • Paros • Patmos • Pholegandros • Rhodos • Seriphos • Sicinos • Siphnos • Syme • Syros • Telos • Tenos • Thera