Andreas Rüdiger (natus die 1 Novembris 1673 Rochlitz in Saxonia, mortuus die 6 Iunii 1731 Lipsiae) philosophus et medicus Germanicus fuit.

Andreas Johannes Rüdiger, eruditus illustris

Vita recensere

Studiosus factus est Salinis Saxonicis ubi Christianus Thomasius eius professor erat. Ienae et Lipsiae philosophiae, medicinae et iurisprudentiae studebat.

Halae medicus erat morbis medendis et philosophus praelectionibus habendis. Ex anno 1697 incola Lipsiensis factus est; reversus Halam annis inter 1707 et 1712 iterum a Lipsia sartus atque tectus servatus est.

Rüdiger philosophus contra nonnullas doctrinas Leibnitii et Wolffii repugnavit, ut de ideis innatis, de harmonia praestabili. Influxum physicum autem et Dei imaginem philosophicam coluit.

Inter scripta eius sint mentionis digna haec: »Philosophia synthetica« (Salinis Saxonicis 1707; sub titulo posteriore »Institutiones eruditionis«, »Physica divina«, Francofurti 1716), »Philosophia pragmatica« (Lipsiae 1723).

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Andream Rüdiger spectant.
  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • Carl von Prantl: „Rüdiger, Joh. Andreas“. Apud: Allgemeine Deutsche Biographie (hic in interreti)