Wikidata Andreas Dokett
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15. saeculum;
Obitus: 4 Novembris 1484;

Andreas, vulgo Andrew Dokett (Cantabrigiae mortuus die 4 Novembris 1484), clericus eruditus, fuit primus praeses collegii Reginalis Cantabrigiensis.

Magister artium, praepositus iam hospitalii Sancti Barnardi iuxta eandem universitatem, ecclesiae S. Botolphi rector die 21 Octobris 1444 factus est. Eadem tempore de fundatione collegii assidue laboravit, ad quod constituendum chartas duas regis Henrici VI, mense Decembri 1446 iterumque die 21 Augusti 1447, nactus est. Patronatum reginarum successivarum Margaritae Andecavensis et Elisabethae Woodville accepit, quae ambae conditrices collegii hodie usque celebrantur (unde nomen Anglicum Queens' College scilicet "collegium reginarum"). Fundamentum aedificii pro regina Margarita camerlengus Ioannes Wenlock die 15 Aprilis 1448 posuit. Andreas Dokett praeses collegii sui usque ad mortem meruit.

Bibliographia recensere