Wikidata Anaximenes Lampsacenus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 380 a.C.n., 385 a.C.n.; Çanakkale
Obitus: 320 a.C.n.;

Anaximenes Lampsacenus (Graece Ἀναξιμένης ὁ Λαμψακηνός; Lampsaci natus; floruit medio saeculo 4 a.C.n.) fuit rhetor et rerum gestarum scriptor. Sophismate Lampsacenos ab ira Alexandri Magni tueri potuit atque huius beneficii gratia cives eius statuam Anaximenis Olympiae erexerunt[1]. Peritissimus in scriptoribus imitandis habebatur ː ita Theopompi scribendi genus imitatus libellum de Lacedaemoniis et Thebanis et Atheniensibus male dicentem conscripsit et per Graeciam divulgavit, qui multam invidiam Theopompo fecit[2]. Ex improviso dicere quoque docebat.

Opera recensere

Fragmentum non spernendum septimi libri Philippicorum habemus siquidem Didymo credimus qui scribebat orationem ad Phiippi epistulam inde in Demosthenicum corpus translatum esse.

Notae recensere

  1. Pausanias VI.18.2-6. Valerius Maximus VII.3 ext.4. De veracitate huius fabulae dubitare licet ; fortasse inventa est ad statuae rationem reddendam.
  2. Tricaranus inscriptus erat.

Bibliographia recensere

  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926) i.71 (vol. 2 pp. 35-37)
  • Fridericus Dübner, Carolus Mullerus, edd., Arriani Anabasis et Indica; reliqua Arriani et scriptores de rebus Alexandri Magni; Pseudo-Callisthenis historia fabulosa (Parisiis: Didot, 1846) Textus fasc. 2 pp. 33-35 (vide pp. 403-405 versionis archive.org) (Graece, Latine)
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 72 (fragmenta cum commentario Theodisco)
  • Ludwig Radermacher, Artium Scriptores (Vindobonae, 1951) pp. 200-202 (fragmenta rhetorica)
  • W. W. Tarn, Alexander the Great. Vol. 2: Sources and studies (Cantabrigiae, 1948)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!