Anabaptistae (ἀνά (iterum) + βαπτίζω (baptizare)) sunt Christiani saeculi XVIi qui putant infantes quia nondum plena mentis potentia sint baptizandos non esse. Solummodo adulti homines baptizari debent. Sin autem infantes iam baptizati erant, adulti iterum vel de novo baptizandi sunt. Quam ob rem Graece anabaptistae vel Germanice Wiedertäufer vel Täufer nominantur.

Anabaptistae in Germania 15251550

Historia recensere

 
Delubrum Mennoniticum Friedrichstadt in Holsatia

Iam ante Reformationem sectae variae neotericae parvulos baptizandos esse negabant. Reformatione dimanante omnes quasi anabaptistae uniebantur magis radicitus principium individualismi protestanticum patraturi. Idea in eis communitas sanctorum a mundo atque publicis institutis absoluta fuisse videtur. In Helvetia, Germania et Batavia una cum secundo baptismate conquirebatur regnum Christi in terris instituendum. Insuper divitiae omnibus partiendae essent et revelationes novae agnoscerentur.

Talia facere volebant anno 1521 in Saxonia sic dicti prophetae Cygneenses (sive prophetea coelestes), quibus Nicolaus Storch, Marcus Stübner et Thomas Müntzer praefuerunt. Müntzer in Saxonia, Franconia et Thuringia agricolas ad bellum rusticum excitabant. Francohusii in pugna die 15 Maii 1525 rebelles saltem istis in regionibus compesci potuerunt.

Sed in Bavaria circa annum 1527 grassabantur Ioannes Denk, Ludovicus Hetzer, Ioannes Hut, Sigismundus Salminger (Augustae Vindelicum et multos sectatores multa perpessuros invenerunt. In Helvetia acerrime pugnatum est, cum Huldericus Zvinglius auctoritates publicas in anabaptistas ageret atque exasperaret. In Batavia David Georgius activus erat, in Westfalia, Holsatia et Frisia orientali Melchior Hofmann et Melchior Rinck, in Moravia et Tiroli Balthasar Hubmaier et Ioannes Hut. Edictis imperialibus inde ab anno 1528 editis multi haeretici sunt decapitati, usti, aquis submersi.

Quo facto homines magis magisque phanatici facti sunt: agnomen bacularium sive stablariorum receperunt opiniantes christianis non arma, solum autem baculos ferendos esse. Nonnulli Batavienses ex anno 1533 Monasterii administrationem cum rege Sion erigebant. Ibi Iohanni Leidensi et Ioanni Matthys succurrebant theologus Bernardus Rothmann, Bernardus Knipperdolling et Henricus Krechting. Communitati fortunarum mos de mulieribus communiter utendis additus est. Denique principes protestantici una cum episcopo urbem expugnare potuerunt. Annis 1535 et 1536 regnum istud novum terminatuum est ducibus interfectis. Quamvis fundamenta omnibus similia fuerunt, varii greges inter anabaptistas utique exstabant. Quod cum ita sint: eorum cantus ecclesiastici pulchritudine non egent.

Novum quoddam magis pacificum initium fecit Ubbo Philipps, pristinus sacerdos catholicus Leovardiensis et ex anno 1534 ductor. Ordinationem dedit fratri suo Dirk, Davido Georgio et Mennonem Simons. Menno Simons autem historiam anabaptismalem propagavit ad epocham Mennoniticam. Sodales multi in Status Unitos profugerunt.

Nexus interni recensere

 
Disputatio cum anabaptistis Turici anno 1525 Zvinglio praesente

Bibliographia recensere

  • Fritz Blanke: Brüder in Christo, Die Geschichte der ältesten Täufergemeinde (Zollikon 1525). Turici 1955, Winterthur 2003, ISBN 3-89490-501-8.
  • Claus-Peter Clasen: Die Wiedertäufer im Herzogtum Württemberg und in benachbarten Herrschaften. Stuttgardiae 1965.
  • Claus-Peter Clasen: Anabaptism: a Social History, 1525–1618 Switzerland, Austria, Moravia, South and Central Germany. Ithaca 1972.
  • Hans-Jürgen Goertz: Die Täufer. Geschichte und Deutung. Monaci 1980, ISBN 3-406-07909-1.
  • Samuel Henri Geiser: Die Taufgesinnten Gemeinden im Rahmen der allgemeinen Kirchengeschichte. Courgenay 1971.
  • Barbara Kink: Die Täufer im Landgericht Landsberg 1527/28. St. Ottilien 1997, ISBN 3-88096-887-X.
  • Franklin H. Littell: Das Selbstverständnis der Täufer. 1966.
  • Marlies Mattern: Leben im Abseits, Frauen und Männer im Täufertum, 1525–1550, Eine Studie zur Alltagsgeschichte. Francofurti ad Moenum 1998, ISBN 3-631-33331-5.
  • Werner O. Packull: Die Hutterer in Tirol. Frühes Täufertum in der Schweiz, Tirol und Mähren. Oeniponte 2000, ISBN 3-7030-0351-0.
  • James M. Stayer: The German Peasants’ War and Anabaptists community of goods. Montreal 1991, ISBN 0-7735-1182-2.
  • Andrea Strübind: Eifriger als Zwingli. Die frühe Täuferbewegung in der Schweiz. Berolini 2003, ISBN 3-428-10653-9.
  • Frank-Michael Boeger: Die christenkommunistische Bewegung der Anabaptisten von den Anfängen 1525 in Zürich bis zur globalen ethisch-moralischen Bedeutung und Notwendigkeit in unserer Zeit. Königslutter 2004.
  • Karl-Hermann Kauffmann: Michael Sattler – ein Märtyrer Jesu Christi der Täuferbewegung. Lebensgeschichte incl. der Schleitheimer Artikel Brosamen-Verlag Albstadt, 2010, ISBN 978-3-00-032755-1
  • Harold S. Bender: The Anabaptist Vision. In: Church History. 13/1 (1944), S. 3–24, und In: Mennonite Quarterly Review. April 1944, XVIII, p. 67–88. https://web.archive.org/web/20140624061212/http://www.mcusa-archives.org/library/anabaptistvision/anabaptistvision.html (interretialiter apud: mcusa-archives.org)

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Anabaptistas spectant.