Abbatia Sanctae Mariae de Altaripa est monasterium Cisterciensium ca. annum 1135 in pago Friburgi Helvetico conditum.

Monasterium Sanctae Mariae Altae Ripae

Geographia recensere

Fundatores locum monasterii in valle Senonae fluminis inter urbes Grueriam et Friburgum prope Castellum Glanae eligerunt. Nomen loci Alta Ripa a despectu in magnam rupem super litus fluminis formatum est. Anno 2001 urbs adiacens e fusione antiquorum vicorum condita etiam nomen Alta Ripa recepit.

Historia recensere

Dominus Guillelmus Glanae dynastiae eius ultimus, vassallus comitis Burgundiae[1], ad fundationem monasterii nonnulla bona dedit in circumiecto Grueriense. Monachi ex abbatia Claro Loco apud Vesulum emissi novum monasterium construere inciperunt. Die 25 februarii 1138 episcopus Lausannae primam conventus ecclesiam inauguravit comite Rodolpho Grueriae solum anno 1162 concessionem ipsae fundationis faciente. Dux Zeringiae rector imperialis partis Burgundiae inter Iuram et Alpes sitae advocatiam monasterii gessit sicut in charta ca. annum 1165 scripta dixit: domum de Altaripa … in nostram tuitionem recepimus.

1185 conventus Altaripae loco Capella apud Turicum novam abbatiam filialem condidit.

Post dynastiae Zeringensis finem anno 1218 comites Novocastri advocati Sanctae Mariae fungentes urbs Friburgum de anno 1452 abbatiam regebat et eam anno 1848 post Bellum civile Helveticum de 1847 dissolvit et ibi Scholam agriculturae Friburgensem instituit.

Anno 1939 monachi ex monasterio Mehrerau noviter Altaeripae vitam religiosam inciperunt.

Domanium monasterii recensere

Historia bonorum domanialium abbatiae in Libro donationum Altaeripae (hodie servato in Bibliotheca rerum culturarum Prussiae Berolini) a saeculo 12 inscripta est.[2] Guillelmus Glanae conditor ad fundum monasterii etiam vineam loco Fabricia Sancti Saphorini prope Viviscum pagi Valdensis ad litus lacus Lemani sitam dedit.[3] Aliae gentes nobiles pagi Friburgi casas, terras agricolas, silvas et cetera cederunt, praecipue curae defunctorum (anno 1174: sepultura in cemiterio Alteripe[4]) et commemorationis in ecclesia abbatiae causa.[5][6] In montibus Grueriae monachos etiam alpes ad pecum alendum et caseum fabricandum[7] (quod sit origo casei Grueriae) tenerunt[8] exempli donationis gratia a domino Rudolpho Arcunciaci ca. annum 1145 factae qui alpem in montibus ad orientem Altaeripae apud Lacum Nigrem reliquit: dedit ecclesiae Alteripe quicquid habebat in alpibus … et pasturam et usimentum in aliis alpibus …. Hi sunt termini qui dividunt alpes ….[9][10]

Aedificia recensere

Ecclesia architectura romanica annis 1150 ad 1160 sub abbate Petro Rich more Cisterciensium sine magna turri constructa longitudinem 49 metrorum habet.[11] Prima pars lapide tofaceo (ex tuffaria nota prope monasterium), sed pars occidentalis lapide harenario consistit.[12]

Ca. annum 1250 murus extraneus ad occidentem cum magna porta stilo gotico, chorus medio in saeculo 14, domus conventualis saeculo 18 vero ab architecto Francisco Beer reconstructi sunt.

Apparatus artium recensere

In columnis basilicae capitella ornata, fenestris chori vitra colorata saeculi 14, concameratione opera sculpta, muris ecclesiae imagines pictas saeculo 15, claustro monumenta totius monasterii historiae inveniuntur.

Vitra figurata in choro sub abbate Petro Rich facta (sicut dicit necrologium monasterii sub die 15 Maii 1327: Hic curavit fieri fenestras retro majus altare) inter monumenta vitrearum Helvetica maximi momenti saeculi 14 numerantur.[13] Imagines vitam Iesu Christi, picturas apostolorum et alia monstrant. Partes vitrearum saeculo 19 ad commercium operum artis donatae hodie in museorum Turegi, Londinii, Holmiae et Monaci collectionibus servantur.[14]

Monumenta funeralia recensere

Inter epitaphia Altaripensia inscriptio tumbae fundatoris mortui anno 1142 eminet quae non conservata sed cura historiographi Francisci Guillimann nota est[15]:

ANNO . INCARNATIONIS . DOMINICAE . MILLESIMO . CENTESIMO . QVADRAGESIMO . SECVNDO . TERTIO : IDVS . FEBRVARII . OBIIT . GVLIELMVS . DE . GLANA . QVI . FVIT . FVNDATOR . DOMVS . HVIVS .

Bibliotheca monasterii recensere

Nonnulli manuscripti ex archivo et bibliotheca Altaripenses hodie in Bibliotheca Friburgi conditi sunt.

Pinacotheca recensere

Nexus interni

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. De dominis Glanae vide: Pittet 1934, pag. 24ss.
  2. De historia fundi vide: Pittet 1934, pag. 81ss.
  3. Tremp 1984, pag. 7.
  4. Tremp 1984, pag. 115.
  5. De commemoratione donatorum vide: Pittet 1934, pag. 130ss.
  6. de Vevey 1957.
  7. De caseo Altaripensi in libro cellerarii mentio facta est anno 1412. Pittet 1934, pag. 169.
  8. Tremp 1984, pag. 13.
  9. Tremp 1984, pag. 223.
  10. Descriptio alpium monasterii: Pittet 1934, pag. 178ss.
  11. Waeber-Antiglio 1976, pag. 37.
  12. Waeber-Antiglio 1976, pag. 38.
  13. Beer 1965, pag. 79-99.
  14. Beer 1965, pag. 81.
  15. Vide: Corpus Inscriptionum Medii Aevi Helvetiae. Die frühchristlichen und mittelalterlichen Inschriften der Schweiz, tomus 2: Christophorus Jörg: Die Inschriften der Kantone Freiburg, Genf, Jura, Neuenburg und Waadt (Friburgi 1984), nr. 73. – Vide etiam: Franciscus Guillimann: De rebus Helvetiorum sive antiquitatis libri quinque (Aventicum 1598), pag. 283.

Bibliographia recensere

  • Helena Juditha Beer: Die Glasmalereien der Schweiz aus dem 14. und 15. Jahrhundert ohne Königsfelden und Berner Münsterchor, Corpus Vitrearum Medii Aevi, Helvetiae tomus 3 (Bernae 1965).
  • Romanus Pittet: L’Abbaye d’Haurerive au Moyen Age (Friburgum 1934).
  • Ernestus Tremp (ed.): Liber Donationum Altaeripae. Cartulaire de l’Abbaye Cistercienne d’Hauterive (XIIe–XIIIe Siècles) (Lausannae 1984).
  • Bernardus de Vevey: Le Necrologe de l'Abbaye cistercienne d'Hauterive (Bernae 1957).
  • Catharina Waeber-Antiglio: Hauterive. La Construction d’une Abbaye cistercienne au Moyen Age (Friburgi 1976).
  • Catharina Waeber: Die Zisterzienserabtei Hauterive (Bernae 2009).