Aloysius Albertus vulgo Ludwig Albert Ganghofer (natus die 7 Iulii 1855 Kaufburae[1] – mortuus est die 24 Iulii 1920 Tegurini[1]) fuit scriptor Germanicus.

statua Aloysii Ganghofer ad Rottach-Egern erecta

Vita recensere

Oppida Welden et Neuburg/Donau necnon illustris Augusta Vindelicorum scholis gaudent, quas Ganghofer frequentavit. Ipse autem, filius saltuarii officialis, anno 1873 Ratisbonae absolutorium scholasticum de maturitate fecit.

In initio technica inlfammatus est, unde fiebat labor fabri ferrarii in ergasteriis machinarum construendarum Augustanis Riedinger. Annis inter 1875 et 1879 Monaci machinarum constructioni studuit antequam tam Monaci quam Berolini se litterarum historiae et philosophiae dedicaret. Anno 1879 Alma Mater Lipsiensis eum doctoratu coronavit.

Berolini consuetudines contraxerat cum turma histrionum popularium scaenarum Monacensium Gärtnerplatztheater. Quibus anno 1880 drama primum una cum Ioanne Neuert exaravit cui titulus Der Herrgottschnitzer von Ammergau. Fabulae perquam applausum est. Anno 1881 Ganghofer Vindobonam petivit ubi in odeo Wiener Ringtheater ludos moderabatur. Inde se in prosa scribenda collocavit et periodicum Germanicum "Die Gartenlaube" mythistorias domesticas primas ubique vulgabat atque diffundebat. Anno 1882 Vidobonae Catharinam Engel in matrimonium duxit, quae filium et tres filias peperit.

Annis inter 1886 et 1891 in ephemeridibus "Wiener Tagblatt" additamenta culturalia curavit. Monacum inde ab anno 1894 domicilium eius factum est, unde in montes proficiscebatur aetate ad regiones pervagandas hieme ad nartandum. Italia ei persaepe visa est. Anno 1897 sibi casam silvestrem in valle Gaistal prope cacumen Wetterstein acquisivit. Urbes periculosas fugiens venationi sese dedicavit et in otio cum felicitate naturam silvosam adoravit.

Gravitudo recensere

Ganghofer pantheismum et materialismum biologicum praestabat. In principio comoedias populares confecit secundum Aloysium Anzengruber quem Vindobonae convenerat. Vicies autem drama in fabulam Romanensem convertit. Chronica familiaris et iuventus ad Welden peracta characteres abundanter afferebant. Quas personas ex Suebia in Bavariam Superiorem transplantatas romanticismo de amoribus et vita inalpina dotavit, velut mentibus lectorum erat informatum anticipatumque. Anno 1883 Ganghofer iter fecit ad lacum Königssee apud Berchtesgaden situm. Gustavi Freytag opus magnum Die Ahnen Aloysio persuasit ut istam vici Germanici historiam in exemplo Bavarico congereret. Itaque series mythistorica Die Watzmannskinder vitam gentis in ea zona assiduae per magna aetatum intervalla (i.e. a Medio Aevo usque ad saeculum XVIII) narrat.

Tempore crepusculi saeculi XIX et aurorae saeculi XX opera celebria Aloysii Ganghofer a vulgo magni aestimata sunt. Editionum librorum multitudinem secuta est postea cinematographica ars. Ganghofer fabulator eximius imaginines suas multas pluma volubiliter reddidit et gaudium compatriotarum de victoria in Bello Germano-Francico parta intellexit. Scriptor levi brachio omnia nova comprobavit atque laudavit et imperator Gulielmus ipse opera eius devoravisse videtur. Tempora vetusta in modum erga patriam pium illustrantur atque in caelum recipiuntur. Et saltus et montuosi fines et historia ornatui sunto pro scaenae pariete, ubi superiora obscura quaedam desiderantur atque sitiuntur. Constat Aloysium Ganghofer nova numquam sprevisse. Monaci una cum Ernesto de Wolzogen Societatem Litterarum, quae dicitur, condidit et ore Gabrielem D'Annunzio et Hugonem de Hofmannsthal personavit (cf. actionem primam tragoediae Der Tor und der Tod anno 1879). Amicos non paucos habuit, inter quos Franciscus de Kobell, Carolus Stieler, Fredericus Augustus de Kaulbach, Franciscus Defregger, Franciscus de Stuck, Thomas Mann, Maximilianus Bernstein, Ioannes Strauss. Ludovicus Thoma ex anno 1902 eo amico usus est et semper memoriam bonam in sodalem habuit. Neque nostris diebus lectio operum desiit.

Fabulae Milesiae selectae recensere

  • Edelweißkönig (1886)
  • Der Klosterjäger (1892)
  • Die Martinsklause (1894)
  • Schloß Hubertus (1895)
  • Der laufende Berg (1897)
  • Das Schweigen im Walde (1899)
  • Der Mann im Salz (1906)
  • Waldrausch (1908)
  • Lebenslauf eines Optimisten (1909–11; autobiographica)

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aloysium Ganghofer spectant.

Notae recensere

  1. 1.0 1.1 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3