"Aloha Oe," recte "Aloha ʻOe" est celeberrimum Reginae Liliʻuokalani carmen et commune culturae Havaianae signum. Ortum est carmen ab itinere quod Liliʻuokalani, tunc principissa et manifesta Regni Havaiorum heres, ad litus insulae Oʻahus ad ventum conversum anno 1877 fecit. Praedium rusticum Boyd invisens Maunaviliis in vico, ea digressionis spectavit amplexum Iacobi Boyd tribuni militum et feminae loci. Principissa domum equitans cantum excogitavit, et verba domi apud Washington Place deinde confecit. Melodia chori est chori Georgii Friderici Root carminis "There's Music in the Air" (1854) aliquantulum similis.[1]

Verba carminis recensere

Havaiane Latine
Haʻaheo e ka ua i na pali, Elatus fuit imber super scopulos,
keʻe nihi aʻela i ka nahele, dum lapsus est super nemus,
e uhai ana paha i ka liko, germen numquam non expetens,
pua ʻahihi lehua o uka. vallis florem lehua[2] editae.
   
Hui: Chorus:
Aloha ʻoe, aloha ʻoe; Iam vale tu, iam vale tu;
e ke onaona noho i ka lipo: venustus es, O umbraticola:
one fond embrace[3] a hoʻi aʻe au, one fond embrace antequam abeo,
until we meet again.[4] until we meet again.
   
ʻO ka haliʻa aloha i hiki mai Memoriae dulces reveniunt mihi
ke hone[5] aʻe nei i kuʻu manawa; quae mellificant in spiritu meo;
ʻo ʻoe no kaʻu ipo aloha, tu quidem es deliciae meae,
a loko e hana nei. sicut anima se califaciens.[6]
   
Maopopo kuʻu ʻike i ka nani Sentivi amoenitatem noscens,
na pua rose[7] o Maunawili, rosarum Maunavilorum flores,
i laila hiaʻia na manu, ubi pipilavere volucres,
mikiʻala i ka nani o ka lipo. umbrosam amoenitatem sorbentes.

Notae recensere

  1. "Aloha Oe."
  2. Metrosideros polymorpha, planta in Havaiis endemica, signum pulchritudinis.
  3. Locutio Anglica in contextu proprio.
  4. Locutio Anglica in contextu proprio.
  5. Ex honey, nomine Anglico, quod hac in grammatica est verbum (ergo 'mellificant'). Confer sententiam in Wikipedia Anglica falso conversam: "Bringing fresh remembrances of the past."
  6. Confer sententiam in Wikipedia Anglica falso conversam: "From you, true love shall never depart."
  7. Ex rose, nomine Anglico; in Havaiis, signum pulchritudinis.

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

Carmen sonitum: