Vide etiam paginam discretivam: Allium

Allium est genus plantarum florentium cui sunt circa 1250 specierum, unum e maximis plantarum generibus. Allium in familia Alliacearum ponitur, sed nonnulli botanicae auctores in familia Liliacearum comprehenderunt.


Monocotyledones 
Ordo : Asparagales 
Familia : Alliaceae 
Genus : Allium 
L.
   
Allium sativum

Verus specierum Allii numerus est ignotus, et aestimationes late inter se variantur. Species multas plantas "industriales" et horti vegetabilia sicut caepae (A. cepa), A. oschaninii, A. ampeloprasum, et A. ascalonicum) et herbas sicut A. sativum et A. schoenoprasum comprehendunt. Plantae sunt perennes et bulbosae, quae composita chemica (plerumque cysteinum sulfoxidum) generant, quae ei proprium odorem et gustatum praebent, et multae adhibentur plantae cibariae, quamquam non omnibus familiae exemplis est idem sapor. Bulbus et folia ferme sunt edules. Gustatus potest fortior vel exilior esse, et specie variatur.

Species Allii in temperatis hemisphaerae septentrionalis climatibus habitant, nonnullis speciebus quae in Tsilia (sicut A. juncifolium), Brasilia (A. sellovianum), et Africa tropica (A. spathaceum) habitant exceptis.

Plantae altitudine variantur inter 5 cm et 150 cm. Flores umbellam summo cauli aphyllo faciunt. Bulbi magnitudine inter species variantur, diametro a circa 2–3 mm ad 8–10 cm. Nonnullae species (exempli gratia, A. fistulosum) crassiusculas foliorum bases pro bulbis veris habent. Nonnullae species ornamenti causa (e.g. A. christophii) coluntur.

Taxinomia recensere

 
Allium christophii pro ornamento adhibitum.

Taxinomia Alliorum infirme comprehenditur, descriptionibus falsis late acceptis. Genus est permagnum, in sectiones (subgenera) usitate divisum, quarum una e maximarum est Rhizirideum.[1] Exampla sunt A. albidum, A. carolinianum, et A. hookeri. Sunt circa 150–170 species hac in sectione.[2] Quamquam investigatio molecularis duas indicat magnas adgregationes intra genus esse, eruditi usitate eas habuerunt subgenera, quae Nectaroscordum et Amerallium in alio grege comprehendunt, et Caloscordum, Milula, et Rhizorideum in alio. Subgenus Bromatorrhiza non iam taxon sui generis accipitur. [3] Alia subgenera sunt Melanocrommyum[4] et Allium.[5]

Habitatio recensere

Plurimae Allii species sunt in hemisphaera septentrionali endemicae, plerumque in Asia. Nonnullae species sunt Africae et Americae Mediae et Septentrionali indigenae.[6] Plurimae species in locis apricis crescunt; nonnullae in silvis.

Notae recensere

Pinacotheca recensere

Nexus interni

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Allium (genus) spectant.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database