Wikidata Alie Kabba
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20. saeculum; Mons Leoninus
Patria: Mons Leoninus

Alie Kabba (Koindu in oppido natus) est politicus Montis Leonini.

Praeses fuit syndicati discipulorum collegii Fourah Bay. E quo collegio causa tumultuum mense Martio 1985 iussu regiminis expulsus, Libyam petivit, ubi anno 1987 militiam revolutionariam creare conatus est iuvenum Montisleoninensium, inter quos Rachid Mansaray et Foday Sankoh. Hic annis insequentibus bellum civile Montis Leonis sublevaverit. Ipse autem ab anno 1991, Sicagi in Civitatibus Foederatis habitans, societatem immigrantium componebat iuraque refugorum promovebat. Anno 2015 in Montem Leonis revenit, ubi mulier Diana Konomanyi ministra ab evolutione rurali merebat. Alie Kabba praesidatum se petiturum nuntiavit, sed denuo Iulii Maada Bio candidati victoris fautor die 1 Maii 2018 minister a rebus externis factus est.

Nexus externi recensere

Ministri rerum externarum Montis Leonini (1996–)