Alexander Tassoni (natus Mutinae die 28 Septembris 1565; ibidem obiit die 25 Aprilis 1635) fuit scriptor et poeta Italicus. Domicilium suum et Mutina et Bononia fuit et de Francisco Petrarca scripsit.

Wikidata Alexander Tassoni
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Tassoni: imago
Alexander Tassoni: imago
Nativitas: 28 Septembris 1565; Mutina
Obitus: 25 Aprilis 1635; Mutina

Vita recensere

Cum Tassoni Bononiae et Ferrariae iurisprudentiae studuisset, anno 1597 Romae secretarius cardinalis Ascanii Colonna institutus est. Quem anno 1600 in Hispaniam comitatus est. Remissus a cardinali ob causas privatas Romam Tassoni in capite mundi diutius consedit et Academiae satiricorum (Accademia degli Umoristi) sodalis maxime indefessus factus est.

Opus eius primum praetitulatum est »Considerazioni sopra le rime del Petrarca« (Mutinae 1609), quo rixas vere acres excitavit - et Petrarchae venerationem nimiam repulsit. Insuper multitudinem aemulatorum ridiculosorum inertiae accusabat. Neque minus scandalosum opus »Pensieri diversi« (Mutinae 1608/1613), quo vel Homerus et Aristoteles vehementer criticati sunt. Anno 1613 sub servitia Caroli Emmanuelis I (ducis Sabaudiae) iit anno 1615 pacturus orationes »Filippiche contro gli Spagnuoli« antequam anno 1622 ad privata se contulit. Sed anno 1626 cardinalis Ludovicus Ludovisi eum scribam fecit; quo mortuo Franciscus I (Estensis, dux Mutinensis, anno 1632 Alexandrum Tassoni camerarium instituit.

Gravitudo recensere

Gloria eius nititur in carmine heroico-comico »La secchia rapita« (1614; impressio non ante 1622 Lutetiae) ubi situla Bononiensibus erepta causae belli contra Mutinenses fit. Agitur de - sensu strictissimo! - primo carmine epico comico recentiore. Propter mixturam felicem inter seria et iocosa, propter argumentorum imaginumque proprietatem, linguae Tusciensis claritatem necnon versuum volubilitatem inter opera Italorum classica numeratur. Itali »La secchia rapita« persaepe imprimebant.

Nexus externi (Italiane) recensere