Alexander François (natus in oppido Levallois-Perret die 28 Martii 1972) est linguista Francicus linguisticae descriptivae et investigationis patriarum Melanesiae linguarum peritus, praecipue in Insulis Salomonis et Vanuatu. In LACITO operam dat, in sede investigationis in CNRS instituta, linguisticae et anthropologiae dicata.

Imprimis in septentrionalibus Vanuatu insulis, imprimis Torresianis et Banksianis laboravit, in regione ubi homines septendecim linguis iam utuntur. Relationes descriptivas Mwotlap edidit (2001, 2003), linguae cui sunt plurimi illius regionis locutores.

Anno 2002 monographum divulgavit quod Araki describit, linguam periclitatissimam, qua homines in parva insula ad meridiem Sancti Spiritus (Vanuatu) patenti utuntur.

Anno 2005, particeps expeditionis scientificae in Vanikoro (Insulae Salomonis) fuit, quae in animo habuit investigationem naufragii La Pérouse anno 1788.[1]

Notae recensere

  1. Relatum in The Times, 13 Maii 2005.

Nexus externus recensere