Alexander Fersman
Alexander Eugenii filius Fersman[1] (Russice Александр Евгеньевич Ферсман, tr. Aleksandr Evgen'evič Fersman; 27 Octobris[2] 1883 – 20 Maii 1945) erat geochemicus et mineralogus Russicus ac Sovieticus, alumnus et ab anno 1912 professor Universitatis Moscuensis, ab anno 1919 socius ordinarius Academiae Scientiarum Russicae (dein Academiae Scientiarum URSS), cuius Musei mineralogici (quod nunc in eius honorem vocatur) praefectus fuit ab anno 1917. Annis 1926–1929 erat vicarius praesidis Academiae Scientiarum URSS. Annis 1942–1945 fuit praefectus Instituti scientiarum geologicarum Academiae Scientiarum URSS. Expeditiones opium naturalium mineralium explorandi multas perfecit. Plus quam sesqualiter mille operum scientificorum scripsit. Praemiis Leniniano (anno 1929) et Staliniano (anno 1942) nonnullisque aliis signis laudis ornatus est.
Obitus: 20 Maii 1945; Soteriopolis
Patria: Imperium Russicum, Res publica Russica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica
Memoria
Notae recensere
- ↑ Originem duxit e gente Theodisca Versmann[1].
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 8 Novembris Gregoriano.
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Fersman spectant. |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie |
Haec stipula ad hominem scientificum spectat. Amplifica, si potes! |