Albertus Wendt (natus 27 Octobris 1939) est poeta et scriptor Samoanus, cuius inclutissimum opus, Anglice scriptum, fortasse est Leaves of the Banyan Tree (1979).

Natus est Apiae in Samoa (tunc Samoa Occidentali). Ardmore Teacher's College et Universitatem Victorianam Vellingtonensem frequentavit, ubi gradum Magistri Artium in historia accepit. Anno 1965, Samoam migravit et ibi fuit magister Collegii Samoani. Anno 1974, Vitios ut in Universitate Pacifici Australis in Suva doceat migravit.

Anno 1977 Samoam rediit, ubi Samoanam Universitatis Pacifici Australis situm condidit. Mana, litterariam universitatis periodicum, elaboravit, quo anno 1975 corpus poematum ex Vitiis, Samoa, Vanuatu, et Insulis Salomonicis edidit. Leaves of the Banyan Tree, eius quarta mythistoria (1979), praemium New Zealand Book Awards anno 1980 abstulit. Primam mox accepit sedem in litteratura Pacifica in Universitate Pacifici Australis in Suva. Anno 1988, professor studiorum Pacificorum in Universitate Aucopolitana creatus est.

Opera litteraria (omnia Anglice scripta) recensere

Nexus externus recensere