Agomelatinum
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Natura chemica | |
---|---|
Formula chemica | C 15H 17NO 2 |
Massa molaris | 243.301 g/mol |
PubChem | 82148 |
DrugBank | DB06594 |
Natura pharmacologica | |
Codex ATC | N06AX22 (WHO) |
Tempus semivitae biologicum | 1-2 h |
Metabolismus | iecore (hepaticus): CYP1A2 (90%), CYP2C9 (10%) |
Excretio | renibus (80%) |
Ad usum therapeuticum | |
Usus therapeuticus | antidepressivum |
Applicatio | per os |
Dosis diurna definita (DDD) | 25 mg |
Agomelatinum est compositum chemicum psychoanaleptica et antidepressiva et propterea medicamentum, quod ad therapiam depressionum sicut insomniae aptum cogitari potest. Haec chamica imprimis receptoria melatonini obsidet.
Natura Agomelatini recensere
Natura chemica recensere
Agomelatini structura chemica N-[2-(7-methoxy-1-naphthylo)-aethylo]-acetamidum est. Massa molaris est 243.301 g/mol.
Natura pharmacologica recensere
Agomelatinum est substantia antidepressiva. Codex ATC est N06AX22.
Pharmacodynamica recensere
Receptorium | Agomelatini affinitas ligandi, Ki (nM)[1] |
---|---|
MT1 | 0.1 |
MT2 | 0.12 |
5-HT2B | 660 |
5-HT2C | 631 |
Agomelatinum imprimis receptoria MT1 (sive Mel1A) et MT2 (sive Mel1B) obsidet, at minus 5HT2C.
Melatoninum recensere
Structura agomelatini melatonino non aliena videtur. Melatonino indolum (N-[2-(5-methoxyindolo-3-yl)-aethylo]-acetamidum) inest, Agomelatino invicem naphthylum (N-[2-(7-methoxy-1-naphthylo)-aethylo]-acetamidum). Grege indoli causa melatonino color flavoideus est, at agomelatino color non est. In corpore humano Melatoninum momentum gubernationis numeri circadiani habet.
Pharmacocinetica recensere
Tempus semivitae biologicum .[2] 1-2 horae est. Excretio est imprimis per urinas (80%).
Usus Agomelatini recensere
Usus medicus recensere
Dosis diurna definita (DDD) est 25 mg per diem et p.o.[3]