Agilulfus dictus Ago (natus die ignoto; mortuus anno 616), Taurinensem ducem, fuit rex Langobardorum ab anno 590 usque ad mortem.

Anno 603, Agilulfus fidem Christianam accipit.

“Item epistola eiusdem ad Agilulfum regem: «Gregorius Agilulfo regi Langobardorum. Gratias excellentiae vestrae referimus, quia petitionem nostram audientes, pacem, quae utrisque esset partibus profutura, sicut de vobis confidentiam habuimus, ordinastis. Ex qua re excellentiae vestrae prudentiam et bonitatem valde laudamus, quia pacem diligendo, Deum vos, qui auctor ipsius est, amare, monstratis. Nam si, quod absit, facta non fuisset, quid agi habuit, nisi ut cum peccato et periculo partium miserorum rusticorum sanguis, quorum labor utrisque proficit, funderetur? Sed ut prodesse nobis eandem pacem, quemadmodum a vobis facta est, sentiamus, paterna caritate salutantes petimus, ut, quotiens occasio se dederit, ducibus vestris per diversa loca et maxime in his partibus constitutis, vestris praecipiatis epistolis, ut hanc pacem, sicut promissum est, pure custodiant, et occasiones sibi aliquas non quaerant, unde aut contentio quaedam aut ingratitudo nascatur, quatenus voluntati vestrae agere gratias valeamus. Latores vero praesentium litterarum, sicut revera homines vestros, in eo quo debuit affectu suscepimus, quia iustum fuit, ut viros sapientes et qui pacem factam Deo propitio nuntiarunt cum caritate et suscipere et dimittere deberemus».”

Nexus interni

Nexus externi recensere

 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!