Agenda 2010 est consilium rectorum Germaniae quod ad reformationem systematis socialis et mercatus laboris Germaniae spectat. Consilium perfectum est inter annos 2003 et 2005. Partes politicae eius temporis spatii fuerunt Socialis Democratica Factio Germaniae et Virides. Nomen agendorum 2010 res politicas Europaeas indicat. Rectores civitatum Europae anno 2000 statuerunt secundum strategema Olisipense Europam anno 2010 tenus spatium oeconomicum fieri in aemulatione oeconomica omnis orbis terrarum fortissimum et dynamicissimum scientia sustentum.

De assecuratione publica maiorum natu recensere

Constitutum est rationem vectigalis assecurationi publicae destinati non plus 19,5 centesimas partes operariorum mercedis efficere debere. Anno 2010, vectigal fuit 19,9 centesimas.

De rebus politicis ad mercatum operariorum spectantibus recensere

Arbeitslosengeld sive merces opere carentium non solvitur nisi duodecim menses. Qui plus 55 annos nati sunt maxime duodeviginti menses eiusmodi mercem accipere debent. Illis maioribus natu ante fuit temporis spatium triginta duo mensium.

Arbeitslosenhilfe sive subsidium opere carentium abolitum est. Eius loco Arbeitslosengeld 2 breviter Alg 2 quod est merces opere carentium secunda accipi potest, si opere carentibus necessitas sit eius modi mercedis accipiendae. Si opere carentium mercem secundam accipere velint eius neque alius originis merces neque patrimonium plus esse debet quam quasdam summas constitutas.

De assecuratione publica aegrorum recensere

  • Quisque ipse duas centesimas ex merce sua solvere debet morbis curandis. Qui chronice aegri sunt unam centesimam solvere debent. Ante nihil solvendum fuit praeter assecurationis vectigalem.
  • Assecurationis vectigal plus tredecim centesimas mercedis non sit.

Nexus externi recensere

  • Libellum rectorum Germaniae foederalis: Broschüre zur Agenda 2010 (Germanice)