Aetas egotistica,[1][2] praecipue in Civitatibus Foederatis, est nomen per ludibrium datum aetati baby boomer et proprietatibus sui exprimentibus quas spectatores cum ea adiungebant. Thomas Wolfe, scriptor Americanus, iuvenes aetatis baby boom, ab anno 1946 ad 1964 natos, aetatem egotisticam annis 1970 appellabat; Christophorus Lasch quoque, historicus Americanus, oriundam narcissismi culturam inter iuvenes eiusdem temporis commemorabat.[3] Locutio populo grata est cum "realizatio sui" et "exsecutio sui" fierent desiderata culturalia quibus iuvenes maius momentum ascripsisse quam curis socialibus traduntur.

Tolutim currere et aliae inclinationes salutariae et cibariae inter iuvenes aetatis egotisticae solitae factae sunt.
Discothecae iuvenibus aetatis egotisticae annis 1970 gratae sunt.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Anglice: "the me generation."
  3. Land 1991:75.

Bibliographia recensere

  • Hill, Laban Carrick. 2007. America dreaming: how youth changed America in the sixties. Novi Eboraci: Little, Brown & Company. ISBN 0316009040, ISBN 9780316009041.
  • Land, Gary. 1991. The Essentials of United States History: America Since 1941, Emergence as a World Power. Research & Education Association. ISBN 9780878917174.
  • Twenge, Jean M. 2014. Generation me: why today's young Americans are more confident, assertive, entitled--and more miserable than ever before. Ed. 2a. Novi Eboraci: Atria Paperback. ISBN 9781476755564, ISBN 9780743288859 (ebook), ISBN 1476755566.