Haec pagina agit de genere plantarum; de specie plantarum eiusdem nominis vide Quercus petraea.

Aesculus[1] (-i, f.) est genus arborum in familia Sapindacearum nativum Europae, Asia, Americaeque Borealis. Folia eius in quinque partes divisa sunt. Flosculi nivei vel rosacei crescunt turmatim in forma uvae erectae. Nuces fuscae nitidaeque in culiolis crescentes castaneis similes sunt, quamobrem Aesculi quoque nuces arboresque ipsae nonnumquam "castaneae" appellantur aut etiam "hippocastaneae". Nomen aesculi botanistae mutuati sunt a nomine classico arboris (non cognatae) Quercūs petraeae.

Aesculus hippocastanum

Ordo : Sapindales 
Familia : Sapindaceae 
Genus : Aesculus 
L.
   

Index specierum recensere

Notae recensere

  1. Sunset Western Garden Book, 1995:606–607

Bibliographia recensere

  • 1753 : Carolus Linnaeus, Species plantarum (Holmiae: impensis L. Salvii, 1753) vol. 1 p. 344 (Latine)

Nexus externi recensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Aesculus spp" apud Plants for a Future • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America • USDA Plants Database
  Vide "Aesculus" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aesculum spectant.