Aemilius Durkheim (18581917) fuit sociologus Francicus, cuius opera et facta opitulata sunt sociologiae anthropologiaeque condendis. L'Année sociologique, prima sociologiae acta periodica, edidit; plurimas acroasis assidue fecit. Gravissimos de delictis, educatione, religione, divisione laborum, morte voluntaria, anomia, et aliis rebus ad vitam humanam pertinentes libros scripsit. Habetur unus ex sociologiae auctoribus.

Wikidata Aemilius Durkheim
Res apud Vicidata repertae:
Aemilius Durkheim: imago
Aemilius Durkheim: imago
Nativitas: 15 Aprilis 1858; Spinalium
Obitus: 15 Novembris 1917; Lutetia
Patria: Francia
Nomen nativum: David Émile Durkheim

Familia

Coniunx: Louise Dreyfus

De vita recensere

Durkheim Spinalii die 15 Aprilis 1858 natus est familia Iudaica, cuius pater et avus et proavus rabbini fuerunt. Quae vestigia patria non subsequi iam mature statuit et vitam omnino saecularem egit. Itaque opere suo religionem potius cum socialibus quam divinis rebus cohaerere demonstrare voluit. Sed vinculis Iudaeorum communitati iunctus mansit, nam multi ex praestantissimis conlegis et discipulis Iudaei, etiam propinqui, erant.[1]

Ab anno 1879 in schola normali superiore studia exercebat sub Fustel de Coulanges, rerum scriptore et philologo classico, et de Montesquio Latine disseruit.[2] In classe illo anno erant alia quoque lumina, sicut Henricus Bergson et Ioannes Jaurès, magnae in Francia figurae historiae intellectualis. Simul Augustum Comte et Herbertum Spencer legebat, voluit enim in scientia et ratione observanda societate versari. Ad philosophos "adgregatus" est anno 1882. Deinde usque ad annum 1885 philosophiam in multis scholis provincialibus docuit,[3] usque dum anno 1885 in Germaniam proficisci statuit, nam Marburgi et Berolini nec non Lipsiae per duos annos sociologiae studuit. Sicut in pluribus opusculis prae se tulit, Lipsiae empirismum nuntiumque rerum concretarum complicatarumque magni aestimare didicit, contra abstractas et claras simplicesque notiones methodi Cartesianae. Sub annum 1886 schematim suas de divisione laboris cogitationes adumbraverat, partem dissertationis doctoralis De la division du travail social anno 1893 divulgatae, qua ad novam condendam sociologiae scientiam laborabat.

In Germania opera Gulielmi Wundt apud Durkheim magnopere valebant, et compluria eo tempore nata sunt scripta ad scientias sociales et philosophiam pertinentia, quae etiam in Francia laudabantur. Anno 1887 nominatus est praeceptor apud universitatem Burdigalensem, ubi primam acroasin scientiarum socialium habiturus erat. Quae nominatio scientistae socialis in facultate, quae maxime in disciplinis humanisticis consistebat, magnum fuit indicium temporum mutatorum, nam scientiae sociales re vera crescere et excellere coeperant.

Eodem anno Ludovicam Dreyfus duxit uxorem, ex qua Maria filia et Andreas filius nati sunt.[4]

Annis 1890 Durkheim ad summam creativitatem pervenit, nam alternis annis magna opera produxit. Anno 1893 dissertationem doctoralem, De la division du travail social, edidit, qua fundamenta constitutionis et progressus societatis edixit.[5] Anno 1895 in publicum emisit librum Les règles de la méthode sociologique, quo sociologia quid sit et quomodo factitari debeat, declarat. Deinde anno 1897 investigationem thematicam de morte voluntaria, Le Suicide divulgavit, in qua methodo quantitativa usus est. Anno 1898 Durkheim L'Année Sociologique, primam ephemeridem sociologicam Francicam, condidit. Voluit enim "forum" quoddam habere, quo opuscula sociorum et discipulorum, ut innotescant, deferri possint.

Anno 1902 Durkheim cathedram educationis apud Sorbonam obtinuit. Iam antea hunc statum petierat, sed facultas Parisiensis diutius "imperialismo scientiarum socialium" resistebat.[6] Professor ordinarius factus est anno 1906, et anno 1913 cathedra eius sociologia aucta est. Durkheim multum apud novam magistrorum generationem valuit. Tum temporis etiam ministerio educationis consulebat. Anno 1912 Les formes élémentaires de la vie religieuse, ultimum opus magni momenti, divulgavit.

Initium primi belli mundani Aemilium Durkheim gravi sollicitudine politica adfecit. Ne quid deesset calamitatis, Andreas filius in acie interfectus est Decembri mense anno 1915, qua ex clade numquam se recepit.[7] Perturbato animo extrema tempora passus obiit infarctu cerebri die 15 Novembris anno 1917. Sepultus est Lutetiae in coemeterio Montis Parnassi.

De arte sociologiae recensere

Durkheim scientias suam quaeque rem, quam arte et disciplina investigarent, merere putavit: sociologi esse, psychologicis omissis explanationibus, res sociales (faits sociaux) investigare. Putavit etiam sociologos notiones methodosque suas scientificas ad gradum scientiarum naturalium tollere debere.

Summa sociologiae Durkheimianae tribus enarratur libris, quos annis 1890 paene continenter divulgavit, scilicet De la division du travail social (1893); Les règles de la méthode sociologique (1895); Le Suicide (1897). His addatur oportet Les formes élémentaires de la vie religieuse (1912).

De divisione laboris recensere

 
Dissertatio Aemilii Durkheim, 1893 (editio octava, 1967)

In dissertatione sua Durkheim huic quaestioni quam maximae respondere conatur: Quid est quod civitatem sustinet? quam ob rem omnino cohaerent constantque civitates? Hoc "gluten sociale" Durkheim in consensione (quam ipse solidarité appellabat) consistere putabat. Consensionem (vel "solidaritatem") in duas dividit species, quae sunt mechanica et organica.

Solidaritas mechanica refertur ad societates in agricultura positas, quae normarum, opinionum, adfectuum communitate cohaerent. Organica autem solidaritas ad societatem modernam refertur, quae divisione laboris nititur. Durkheim consensionem organicam internis opificum conlegiorum relationibus ac solidaritati ex hoc partae conectit. Solidaritate organica satis nascitur cohaesionis, quae societatem modernam sustineat, nam homines, quippe qui diversa munera inter se complentia praestent, aliis hominibus egent. Divisione laboris etiam libertas singularis augetur, nam solidaritas organica similitudinem non poscit. Solidaritas organica etiam solidaritatem mechanicam, quae illi subest, poscit.

De methodo recensere

 
Liber de regulis methodologicis.

In Les règles de la méthode sociologique Durkheim methodum instituere destinavit, quae sociologiae proprietatem vere scientificam praestaret. Ante omnia de obiectivitate agitur. Res socialis (fait social) humanae communicationis summa aut actionum collectio non est, sed potius systema per se stans, vim suam in homines desuper exercens, cuius structura libera ab hominibus, auctoribus et observatoribus, exstat.

De obiectivitate sociologi Durkheim hanc ponit quaestionem: Quo modo investigari potest res obiecta, quae ab initio ad homines observatores refertur pertinetque? Secundum Durkheim, observatio quantum potest aequa et inpersonalis sit necesse est, quamquam observatio perfecta obiectivaque numquam fieri potest. Res socialis semper necesse est ad ceteras res sociales relata, numquam ad singularem qui eam observat hominem relata, investigetur. Opus est ergo sociologi comparationem studio singularum rerum praeferant.[8]

Praeter Herbertum Spencer, Durkheim primus diversa membra societatis, quo munere fungantur, exposuit. Etiam analogiae organicae Herberti Spencer adsensus societatem vel civitatem cum organismo vivo comparavit. Itaque opere suo functionalismum inisse aut praecucurrisse putatur.[9] Holismo favens societatem plus esse quam summam partium suarum praedicavit. Nam contra aequales suos, sicut Ferdinandum Tönnies et Maximilianum Weber, Durkheim causas actionum hominum vel individualismum methodologicum neglexit.

De morte voluntaria recensere

 
Liber de morte voluntaria.

Le suicide est classicum opus, quod de morte voluntaria sive suicidio causisque huius rei socialis ratione agit. Nam secundum Durkheim, suicidium ad omnes refertur mortes voluntarias, quae ex re opportune aut importune gesta recte aut tecte ab ipsa victima factae eveniunt.

Durkheim suicidium in quattuor genera dividit, quae in iniquitate integrationis socialis et moderationis moralis posita sunt.

  1. Suicidium egoisticum ad prolongatum sensum solitudinis defectusque consociationis refertur: non pertinere se ad communitatem. Nam persona mortem voluntariam cogitans societati coniungere se nequit. Huiusmodi defectus vanitatem apathiamque infundere, melancholiam animique depressionem inicere potest. Qui cum hominum coetibus (ac moribus, traditionibus, normis, finibus) parum conectuntur, illi minus ab aliis instruuntur et sustinentur. Quae cum ita sint, eos probabilius mortem sibi conscituros esse constat. Animadvertit Durkheim praesertim viros caelibes, qui in normis finibusque stabilibus minus detineantur, ad mortem voluntariam proniores esse.
  2. Suicidium altruisticum occurrit in societatibus magnopere coalitis, in quibus unius hominis necessitas cedere videtur necessitati totius societatis. Itaque proprium est hominis, quem fines opinionesque communitatis opprimunt. Quia unius commodum utilitasque non magni aestimari solet, Durkheim putavit in societate altruistica perpaucas esse causas, cur homines mortem sibi consciscant. Hanc tantum exceptionem descripsit: in societate perquam coalita a civibus expectatur in acie se ad mortem offerre pro societate.
  3. Suicidium anomum ostendit confusionem morum alicuius hominis et defectum cursus socialis, qui perturbationibus oeconomicis et socialibus augetur. Evenit ex defectu rectionis moralis et absentia aspirationum legitimarum, nec non ex ethica sociali severa, quae sensum et ordinem conscientiae hominis dare potuit.
  4. Suicidium fatalisticum nimiae moderationis et passionum suppressionis est. Exemplo sit aliquis, qui diem de die consueta ratione usus vitam degat credens nihil novi bonive umquam sibi futurum esse. Constat enim captivos huius fati necessitate saepius mortem sibi consciscere.

Durkheim operibus suis demonstravit actum specie singularem re vera normis societatis conformatum esse, et quidem sociales causas habere. Cum naturam societatis contemplamur, in tensionis commovemur campo, qui in individualismo et holismo consistit. Ex una parte, sunt actiones intentionales vel consilio factae; ex altera parte, entia socialia, quibus actiones reguntur moventurque, scilicet structurae sociales, instituta, quorum natura in singulas actiones redigi non potest. Hic de holismo agitur.[10] Si facta et dicta hominis singularis solum ratione psychologica explanari posset, non opus esset sociologia. Probare igitur debuit Durkheim, entia socialia statum metaphysicum habere: realitatem socialem psychologià superiorem esse.

Durkheim notionem 'rei socialis' (fait social) inquirenda morte voluntaria finxit. Naturam suicidiorum causasque eorundem exploravit metiendo numerum suicidiorum, quae certo tempore certae parti multitudinis acciderunt. Causas ita expressit: tristitiam, solitudidem, invidiam, dolorem, paupertatem. Numerum relativum suicidiorum variare animadvertit non solum diversis anni dieique temporibus, sed etiam diversis causis socialibus, nam catholicis et protestantibus varii suicidiorum numeri erant, item caelibibus innuptisque, divitibus pauperibusque. Eodem autem tempore mutua distributio causarum singularum tam in initio quam in fine temporis eadem permansit.

'Auctum numeri relativi' suicidiorum Durkheim rem socialem appellavit, quae gradu alio exsistit quam res singulares. Mores rei socialis intellegi non possunt, nisi referuntur ad alteram rem socialem, quae in res singulares redigi non potest. Rem socialem ad mortem voluntariam pertinentem Durkheim altera re sociali explanavit, quam integrationem socialem appellavit. Homines quo artius inter se conligantur institutis et quo strictius ad normas diriguntur, eo altior est gradus integrationis socialis. Inferior gradus integritatis ad mortem voluntariam ducere potest, ex quo intellegi potest, cur inter catholicos suicidia rariora esse videantur quam inter protestantes, quorum gradus integrationis inferior est.

De anthropologia religionis recensere

In Les formes élémentaires de la vie religieuse, libro anno 1912 divulgato, Durkheim religionem inter res sociales numeravit. Rationem suam secutus religionem ita definit:

Religio est systema coniunctum opinionum et usuum ad res sacras, nempe separatas vetitasque, pertinentium, opiniones et usus, quae omnes qui ei adhaerent in eandem communitatem moralem, quae Ecclesia dicitur, coniungunt.
  • Une religion est un système solidaire de croyances et de pratiques relatives à des choses sacrées, c'est-à-dire séparées, interdites, croyances et pratiques qui unissent en une même communauté morale, appelée Église, tous ceux qui y adhèrent.[11]

Constat igitur deos ab hominibus cultos imaginaria esse entia, quae societas inscia creavit instrumenta ad unius cuiusque moderandam cogitationem actionemve. Arguit Durkheim hoc modo: Multis hominibus conscientia religiosa est, se subiectos esse imperio supernaturalium. At se fortiorem sentiunt vim societatis naturalis, quae unum quemque in se includens in animis membrorum suorum creat notionem dei, qui re vera imago societatis est. Durkheim societatem membris suis postulatum absolutae oboedientiae imponere dixit, quod apparet ex sensu rerum sacrarum et dei, qui habetur fons sanctificationis huius postulati; in societatibus priscis, sensus et mores tribùs singulorum habere potestatem; etiam in cultioribus societatibus, hunc sensum priscae unitatis aliquatenus reviviscere, verbi gratia, in bello, cum sensus cohaerentiae nationalis apud singulos vim paene infinitam obtineat; deum intellegi etiam ultimum esse adiutorem hominis.

Secundum Durkheim, homo natura congregabilis est, et infelix a grege separatus, constat enim communitatem potissimum esse fontem vigoris spiritualis: hominem fortiorem fieri cum sociis sacra colentem religionis eundem gregem coniungentis. Durkheim religionem putat a religandi verbo ductam esse, et deum, translationem rei socialis.

Opera selecta recensere

  • 1892 : Quid Secundatus politicae scientiae instituendae contulerit (thesis Latina quae hic legi potest)
  • 1893 : De la division du travail social (thèse présentée à la faculté des lettres de Paris)
  • 1895 : Les règles de la méthode sociologique.
  • 1897 : Le suicide.
  • 1897 : La prohibition de l’inceste et ses origines. L’Année Sociologique 1: 1-70
  • 1900 : La sociologia e il suo domino scientifico. Rivista italiana di sociologia 4: 127–148
  • 1912 : Les formes élémentaires de la vie religieuse: le système totémique en Australie
  • 1914 (cum Ernesto Denis) : Qui a voulu la guerre ?
  • 1914 (cum Henrico Bouasse & al.) : De la méthode dans les sciences, 1e série.
  • 1915 : L'Allemagne au-dessus de tout, La mentalité allemande et la guerre

Notae recensere

  1. Poggi 2000: 1; Jones 1986: 12-23.
  2. Bottomore & Nisbet 1978: 8.
  3. Calhoun 2002: 2002: 104.
  4. Allan 2005: 103.
  5. Poggi 2000: x.
  6. Calhoun 2002: 105.
  7. Allan 2005: 105.
  8. Collins 1975: 4.
  9. Calhoun 2002: 103-104; Thompson 2002.
  10. Rosenberg 1988: 113-141.
  11. Les formes élémentaires, p. 65.

Bibliographia recensere

  • Allan, Kenneth (2005) Explorations in Classical Sociological Theory: Seeing the Social World. Pine Forge Press.
  • Bottomore, Tom & Nisbet, Robert (1978) A History of Sociological Analysis. Basic Books.
  • Calhoun, Craig J. (2002) Classical Sociological Theory. Wiley-Blackwell.
  • Collins, Randall (1975) Conflict Sociology: Toward an Explanatory Science. Academic Press.
  • Douglas, Jack D. (1973) The Social Meanings of Suicide. Princeton University Press.
  • Jones, Robert Alun (1986) Emile Durkheim: An Introduction to Four Major Works, Sage Publications.
  • Lemert, Charles C. (2006) Durkheim's ghosts: cultural logics and social things. Cambridge University Press.
  • Leroux, Robert (1998) Histoire et sociologie en France: de l'histoire-science à la sociologie durkheimienne. PUF.
  • Lukes, Steven (1985) Emile Durkheim: His Life and Work, a Historical and Critical Study. Stanford University Press.
  • Poggi, Gianfranco (2000) Durkheim. Oxford University Press.
  • Rosenberg, Alexander (1988) Philosophy of the Social Science. Clarendon Press.
  • Steiner, Philippe (2000) La sociologie de Durkheim. La Découverte.
  • Thompson, Kenneth (2002) Émile Durkheim. Routledge.

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • Gran Enciclopèdia Catalana • Internet Encyclopedia of Philosophy • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aemilium Durkheim spectant.