Aemilia Lepida (nata circa annum 3 a.C.n.) fuit proneptis Augusti imperatoris.

Filia maior Iuliae minoris et Lucii Aemilii Paulli in pueritia consobrino Claudio, posteriori imperatori, desponsata est. Quae desponsatio soluta est, cum mater eius anno 8 in odium venit, quod rem cum Decimo Silano, fratre Marci Iunii Silani, habuisset.[1]

In vicem eius paulo post Marco Iunio Silano Torquato nupsit. Liberi eorum fuerunt:

De morte Aemiliae Lepidae nihil notum est. Liberi nepotesque paene omnes Agrippina minore et Nerone auctoribus interfecti sunt, quod posteri Augusti sibi periculo esse potuissent.

Notae recensere

  1. Tacitus, Annales 3,24,3s.
  2. Ita Rudolf Hanslik: Iunius 27. I. Silana. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 2, Stuttgardiae 1967, Coll. 1561.
  3. Ita Prosopographia Imperii Romani (PIR²) (1966) I 861 et Stemma p. 351.

Bibliographia recensere