Aegidius Quintijn

scriptor et poeta Nederlandicus
Wikidata Aegidius Quintijn
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1590; Harlemum
Obitus: 1635, 2. millennium; Haga
Patria: Nederlandia

Aegidius Quintijn (vulgo Gillis Jacobszoon Quintijn; Harlemi anno 1590 fere natus; Hagae anno 1635 fere mortuus) fuit scriptor et poeta Nederlandicus saeculi aurei.

Libri De Hollandsche Liis met de Brabantsche Bely imago (1629)

Biographia recensere

Anno 1627 per carmen Oraeniens Grolsgewin se protulit, quod principis Friderici Henrici Auriaci interventus de magis quam 4939 monetarum sponsione[1] aut aere alieno[2] cum eius matertera Cornelia Kooymans[1], Abrahami de Visscher vidua, suscitavit.[2] Iudicum iussu poeta inclusus et post tres annos absolutus est,[1][2] quamquam iam anno 1624 rem solvisset.[2] Anno 1629 Hagam[1] cum familia magna migravit,[2] ubi alias poemata creavit, inter quae[1] De voor-lopende Hollandsche Wee! ende Wraecke-klagt[3], Oraniëns overwinning van 's Hertogenbos, et De Hollandsche Liis met de Brabantsche Bely.[1] In hoc libro postremo, auctor iuvenum mores vituperat,[1] affirmans saltandi consuetudo ad obscaenos mores adducit.[4] Praeterea ab Hadriani Matham, Theodori Matham, et Cornelii de Kittensteyn imaginibus in libro hoc periculum monstratur.[5]

Ut Quintijn in versuum 58 carmine asseruit, Iacobi Cats sectator fuit.[3]

Opera recensere

  • Oraeniens Grolsgewin, 1627[1]
  • De Hollandsche-Liis met de Brabantsche-Bely: poeetischer wyse voorgestelt en gedicht, Aegidius Quintijn, Iacobus Cats, Hadrianus Matham, 1629[6]
  • De voor-lopende Hollandsche Wee! ende Wraecke-klagt[3]

Notae recensere

Bibliographia recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aegidium Quintijn spectant.