Actaeon (Ἀκταίων) in mythologia Graeca est filius pastoris Aristaei et Autonoes, per patrem nepos dei Apollinis, per matrem nepos Cadmi, Thebarum conditoris, et pronepos dei Martis. A centauro Chirone in Boeotia educatus esse perhibetur.

Actaeon in cervum mutatur et a suis canibus lacessitur (Fons in palatio Casertino)

Fabula recensere

 
Actaeon canibus suis laceratus in lecytho Attico pictus. Circa 475 a.C.n. (In Musaeo archeologico Atheniensi)

Venatu maxime gaudebat Actaeon atque etiam parem esse Artemidi/Dianae, venatrici deae, sese iactavisse putatur, quae causa fortasse irae divinae fuit. Quondam enim, cum venaretur, in Dianam forte sine veste in fonte lavantem incidit. Pudicitia laesa, ne quae viderat aliis narraret, dea eum aqua aspersit ac sic in cervi speciem mutavit. Tum a suis canibus miserrimus Actaeon laceratus est. Si cupis nomina canum cognoscere, lege vel Ovidium vel Hyginum, qui eorum paene quinquaginta nomina nobis tradiderunt.

De interpretatione recensere

Tam antiquis quam modernis temporibus haec fabula a pictoribus sculptoribusque saepe retractata est, cuius significatio antiqua profanos homines monere voluisse videtur, caverent nimiam et praematuram curiositatem erga divinum. Ita saltem sectatores deae Aegyptiacae Isidis eam interpretati videntur : bis enim in domu Pompeiana Octavii Quartionis[1] Diana et Actaeon in parietibus picti videntur, quae domus etiam sacellum Isidi consecratum necnon sigilla ad religionem Aegyptiam pertinentia continebat[2]. Item notissima est sculptura ab Apuleio secundo libro mythistoriae suae Metamorphoseon descripta, quae atrium nobilis feminae Thessalicae ornabat. Illa mythistoria initiis Lucii[3] et mysteriis deae Isidis coronatur : nisi enim initiis praeparatus nemo impune ad sacra religionis adire potest.

Simili modo Cadmos in Euripideis Bacchis Pentheun deum esse Dionysum negantem monet[4] ne idem patiatur atque Actaeon, materterae filius. Quam monitionem eventus confirmavit quoniam vivi Penthei corpus a Bacchabus discerptum est.

Fontes recensere

 
Diana e balneo, a pictore Francogallico Francisco Boucher anno 1742 picta. (Musaeum Louvre)

Si vis plura legere recensere

  • G. Sauron, Les Décors privés des romains, 2009, pp260-276.

Nexus externi recensere

 
Actaeon in Dianam et nymphas nudas incurrit. Tabula a Titiano picta.

Notae recensere

  1. Etiam in domu Sallustii eadem fabula picta inveniebatur, antequam secundo bello mundano deleretur.
  2. G. Sauron, op. laud.
  3. Lucius et ipse poenas dederat ob nimiam curiositatem erga magicas artes.
  4. Versus 337-40ː ὁρᾷς τὸν Ἀκτέωνος ἄθλιον μόρον, ὃν ὠμόσιτοι σκύλακες ἃς ἐθρέψατο διεσπάσαντο, κρείσσον᾽ ἐν κυναγίαις Ἀρτέμιδος εἶναι κομπάσαντ᾽, ἐν ὀργάσιν. = Specta Actaeonis miseram sortem quem carnivori canes quos ipse nutriverat discerpserunt quia meliorem Artemide venatorem esse sese iactabat.