Haec est pagina de Hispania Visigothica. Ut hoc indagare, vide etiam Categoria:Hispania Visigothica.

Achila vel Akhila (-nis, m.; ?–†555) fuit rex Visigothorum Hispaniae inter annos 549 et 555, cum in Emerita Augusta occisus est a maioribus.[1]

Hispania sub Agila, sum rebelles in Baetica in flavo et provincia Spaniae in fucsia.

Electus est regem postquam Theudigiselus mortuus est dum in Hispale cenabat.[2]

De rebellione Cordubense recensere

Historia Gothorum Isidori nobis dicit:

exstincto Theudigiselo, Achila rex constituitur regnans ann. V. Iste adversus Cordubensem urbem proelium movens, dum in contemptum catholicae religionis beatissimi martyris Aciscli iniuriam inferret, hostiumque ac iumentorum cruore sacrum sepulcri eius locum, ut profanator, pollueret, inito adversus Cordubenses cives certamine, poenas dignas, sanctis inferentibus, meruit.[3].

Ob hanc rem, Corduba contra regnum Visigothorum rebellavit anno 550. Hispano-Romani Cordubae nolebant sub regnum Gothorum esse ita bellum geserunt annos 50 ad invasionem Liuvigildi.

De bello civile recensere

Corduba rebellata, Athanagildus maior Hispalense auxilio Hispano-Romanorum contra Achilanem rebellavit et se regem esse proclamavit:

Adversus quem [Achilanem] interiecto aliquanti temporis spatio, Athanagildus tyrannidem regnandi cupiditate arripiens, dum exercitum eius contra se Hispali missum virtute militari prostrasset.[4]

Achila tunc cum copiis contra Athanagildum profectus est anno 551. In proeliis Achila victor fuit et Athanagildus ad Malacam effugit, ubi Iustiniani auxilium petivit anno 554, dum Achila in Cantabria contra Vascones pugnabat.

Invasio Byzantinorum recensere

Byzantini eodem tempore in Italia Ostrogothos pugnabant ita auxilium minimum miserunt Athanagildo. Bis Byzantini apud Hispaniam navigaverunt, primo in Malacam tandem Carthaginem Spartariam[5]. Cum Visigothis viderunt invasionem Byzantinorum, contra enemicum comunem pugnaverunt. Itaque Agilam occiderunt in Emerita Augusta et Athanagildum regem elligerunt.

Byzantini praesidios et urbes litorum ceperunt et provinciam creaverunt sub imperio praefecti Spaniae. Provincia fuit tandem capta a Suinthila anno 621.

Antecessor:
Theudigiselus
Rex Visigothorumm
549–555
Successor:
Athanagildus

Notae recensere

  1. 'Decem Libri Historiarum Gregorii Turonensis, IV.8.
  2. Ibidem, III.30.
  3. Historia Gothorum Isidori, 45
  4. Ibidem, 46.
  5. Thompson, The Goths in Spain, ch.14.2.