Acetum[1][2] est liquor acidus, factus ex aethanoli fermentatione, quae acidum aceticum producit. Est manu factum et natura. Per ad minimum 50 saecula,[3] homines acetum faciebant, ut adhiberetur in rebus culinariis et medicis.

Duae ampullae eiusdem aceti et duae patellae cum caseo aceto sparso

Summa acidi in aceto solet stare inter 4 et 8 %, saepissime fere 5 % per copiam in aceto edendo et ad 18 % in aceto, quod adhibetur ad res in muria condendas.[4] In acetis naturalibus praeter acidum aceticum insunt etiam quantitates minores acidi tartarici, acidi citrici et aliorum.

Proprietates recensere

Valor pH recensere

Aceti pH solet stare inter 2 - 3.5. Aceta, quae ad edendum venduntur, habent valorem pH circum 2.4.

Densitas recensere

Aceti densitas est fere 0.96 g/mL. Aceta cum valoribus pH maioribus sunt minore densitate.

Historia recensere

 
Mulier urceum aceto ex cupa implet. Pictura est de Tacuino sanitatis.
 
Aceta nonnulla in cupas fusa

Prima productio aceti nobis nota fuit in Aegypto, circa 3000 a.C.n.. Archaeologi vestigia aceti invenerunt in urceis.[3] In Bibliis acetum commemoratur ut res minus iucunda (Ps. 69:21, Prov. 25:20). Christo in cruce pendenti acetum offertum est (Ioh. 19:29).

Notae recensere

  1. Lewis, C.T. & Short, C. (1879). A Latin dictionary founded on Andrews' edition of Freund's Latin dictionary. Oxoniae: Clarendon Press; Kraus, L.A. (1844). Kritisch-etymologisches medicinisches Lexikon (ed. 3). Gottingae: Verlag der Deuerlich- und Dieterichschen Buchhandlung.
  2. Latinitate mediaevali etiam "vinacrum", "vinegra"; ita "vinagrerium" = acetabulum
  3. 3.0 3.1 APPLE CIDER VINEGAR, The Wonder Drug of Yesterday and Today, page 2 apud www.lacetoleather.com
  4. FDA: Sec. 525.825 Vinegar, Definitions - Adulteration with Vinegar Eels (CPG 7109.22)

Bibliographia recensere

Fontes antiquiores