Acca Larentia vel Acca Larentina fuit in mythologia Romana mulier cultu publico post mortem honorata, cuius dies festus, Larentalia dicta, die 23 Decembris (a.d. X Kal. Ian.) celebrabatur[1].

Acca Larentia cum gemellis Romulo Remoque, quinto decimo saeculo ineunte a Iacobo della quercia sculpta ad fontem Gaiam, Senae Iuliae.

Fabulae recensere

Duae Accae Larentiae videlicet fuerunt, nonnumquam partim confusae : altera, nutrix Romuli Remique et uxor Faustuli, magistri pecoris regis Albani[2], qui geminos prope Tiberim inventos domum reportarat atque uxori tradiderat nutriendos. Corpus vulgasse narratur atque ideo "lupam" a pastoribus appellatam esse, quia haec appellatio scortum significabat. Unde mirabilis fabula de vera lupa ubera sua infantibus praebente orta esse a nonnulis auctoribus antiquis putatur. Duodecim filios peperisse dicitur e quibus unus mortuus est in cuius locum Romulum adscivit : illi duodecim fratres primi Fratres Arvales fuerunt[3] ; quod collegium sacerdotum cultui agresti ministrantium per plura saecula Romae floruit.

Altera erat meretrix Anco Marcio regnante Romae famosa, quae cum Hercule in aede dei pernoctavit. Aedituum enim vacui otii pertaesum erat : itaque deum ad tesserarum ludum provocavit, ita ut si vicisset, deus magnificum munus sibi daret, at si contra victus esset, ipse lautam cenam et formosam mulierem deo praebiturus esset. Victus est et promissa servavit : nam Larentiam stipendio conductam cum optimo cibo in templo reclusit. Quae sibi cum deo coisse per somnum visa est. Simili modo Hercules eam hortatus est ut primum hominem mane e templo egredienti sibi occurentem sequeretur. Qui fuit Tarrutius[4] quidam, vir dives et caelebs et iam senior atque forma puellae captus eam uxorem duxit. Deinde marito mortuo ditata populum Romanum testamento heredem fecit : quapropter quotannis sacrum prope tumulum in Velabro Larentiae fiebat.

De cultu recensere

Secundum Varronem Larentinae sive Larentalia erant parentalia[5], id est sacrificium dis Manibus, a flamine Quirinali[6] et pontificibus[7] prope sepulchrum in Velabro peracta. Ita genius "chthonius" mortuorum et fertilitatis (Fratres Arvales) fuisse videtur Larentia.

Multi eruditi (exempli gratia Georgius Dumézil[8]) eandem deam fuisse arbitrantur atque Larunda, mater Larum[9] : nam Lares et ipsi genii quidam mortuorum erant. Ut Lares ita Larunda nomen Etruscum esse potest : fortasse et Accae Larentiae eadem origo est. Si ita esset, sequeretur fabulas supra narratas de Acca Larentia tempore recentiore excogitatas esse : nam Varro Larundam in enumeratione deorum ponit quos rex Sabinus Titus Tatius Romam introduxit[10], quod male cum fabula de nutrice Romuli congruit.

Fontes recensere

Notae recensere

  1. Fasti Antiates Maiores. Macrobius I,10.
  2. Sic Titus Livius. Plutarchus vero de subulco meminit.
  3. Sic Sabinus Masurius apud Aulum Gellium.
  4. Sic apud Plutarchum. A Macrobio Carutius nominatur.
  5. Vide etiam Macrobium I,X,17.
  6. Sic Aulus Gellius.
  7. Cicero, Ad Brutum I,15.
  8. La Religion romaine archaïque, Payot, 2000 p.279. Vide etiam Iohannem Bayet, La Religion romaine, Payot, 1976 p.28 et 65.
  9. Acca vox puerilis ad matrem appellandam erat, de quo vide Ernout-Meillet, Dictionnaire etymologique de la langue latine, sub verbo.
  10. LL V,74.

Nexus interni