288P/300163 (2006 VW139) inter cometas, 300163 (2006 VW139) inter asteroides appellatus, est systema binarium asteroidum quod in cingulum principale circuitur, corporibus duobus massa fere aequalibus sibi 100 chm. distantibus, a quo systemate cauda (sicut a cometibus) eiicitur.

Delineatio cometae 288P, cuius caput est asteroides binarius 300163 (2006 VW139)
Photographemata motionis cometae 288P vel asteroidis 300163

Asteroides, nondum in duos distinctus, die 15 Novembris 2006 ab Spacewatch observatorii Kitt Peak repertus est. Inter cometas classificatus est, observationibus Pan-STARRS, mense Novembri 2011. Res de systemate binario, ope imaginum telescopii Hubbleani recognito, die 21 Septembris 2017 divulgata est.

Bibliographia recensere

  • Jessica Agarwal, David Jewitt, Max Mutchler, Harold Weaver, Stephen Larson, "A binary main belt comet" in Nature vol. 549 pp. 357–359 (21 Septembris 2017)

Nexus externi recensere

  Data astronomica: "20300163" apud JPL Small-Body Database.